62Isaac autem venerat a regione putei Lahairoi et habitabat in terra Nageb.
63Et egressus est Isaac ad lamentandum in agro, inclinata iam die. Cumque levasset oculos, vidit camelos venientes.
64Rebecca quoque levavit oculos et vidit Isaac; descenditque de camelo
65et ait ad puerum: " Quis est ille homo, qui venit per agrum in occursum nobis? ". Dixitque ei: " Ipse est dominus meus ". At illa tollens cito velum operuit se.
66Servus autem cuncta, quae gesserat, narravit Isaac;
67qui introduxit eam in tabernaculum Sarae matris suae et accepit Rebeccam uxorem; et dilexit eam et consolatus est a morte matris suae.