7Fuerunt autem dies vitae Abrahae centum septuaginta quinque anni.
8Et deficiens mortuus est Abraham in senectute bona provectaeque aetatis et plenus dierum congregatusque est ad populum suum.
9Et sepelierunt eum Isaac et Ismael filii sui in spelunca Machpela, quae sita est in agro Ephron filii Seor Hetthaei e regione Mambre,
10quem emerat a filiis Heth. Ibi sepultus est ipse et Sara uxor eius.