12Sevit autem Isaac in terra illa et invenit in ipso anno centuplum; benedixitque ei Dominus.
13Et locupletatus est homo et ibat proficiens atque succrescens, donec magnus vehementer effectus est;
14habuitque possessionem ovium et armentorum et familiae plurimum.Ob haec invidentes ei Philisthim
15omnes puteos, quos foderant servi patris illius in diebus Abraham, obstruxerunt implentes humo,
16in tantum ut ipse Abimelech diceret ad Isaac: " Recede a nobis, quoniam potentior nostri factus es valde ".
17Et ille discedens tentoria fixit ad torrentem Gerarae habitavitque ibi.
18Rursum fodit puteos, quos foderant in diebus patris sui Abraham et quos, illo mortuo, obstruxerant Philisthim. Appellavitque eos eisdem nominibus, quibus ante pater vocaverat.
19Foderunt servi Isaac in torrente et reppererunt ibi puteum aquae vivae.
23Ascendit autem ex illo loco in Bersabee,
24ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte dicens: Ego sum Deus Abraham patris tui.Noli timere, quia tecum sum;benedicam tibiet multiplicabo semen tuumpropter servum meum Abraham ".
25Itaque aedificavit ibi altare et, invocato nomine Domini, extendit tabernaculum, et servi Isaac foderunt ibi puteum.
26Abimelech autem venit ad eum de Geraris et Ochozath amicus illius et Phicol dux militum,
27et locutus est eis Isaac: " Quid venistis ad me hominem, quem odistis et expulistis a vobis? ".
28Qui responderunt: " Vidimus tecum esse Dominum et idcirco diximus: Sit iuramentum inter nos et te, et ineamus tecum foedus,
29ut non facias nobis quidquam mali, sicut et nos non attigimus te et nihil fecimus tibi nisi bonum et cum pace dimisimus te. Tu es enim benedictus Domini ".
30Fecit ergo eis convivium, et comederunt et biberunt.
31Surgentesque mane iuraverunt sibi mutuo. Dimisitque eos Isaac, et profecti sunt ab eo cum pace.
32Ecce autem venerunt in ipso die servi Isaac annuntiantes ei de puteo, quem foderant, atque dicentes: " Invenimus aquam ".