6Mansit itaque Isaac in Geraris.
7Qui, cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua, respondit: Soror mea est ". Timuerat enim confiteri quod sibi esset sociata coniugio, reputans ne forte interficerent eum propter illius pulchritudinem.
8Cumque pertransissent dies plurimi et ibidem moraretur, prospiciens Abimelech rex Philisthim per fenestram vidit eum iocantem cum Rebecca uxore sua.
9Et, accersito eo, ait: " Perspicuum est quod uxor tua sit; cur mentitus es eam sororem tuam esse? ". Respondit: " Timui, ne morerer propter eam ".
10Dixitque Abimelech: " Quare hoc fecisti nobis? Potuit coire quispiam de populo cum uxore tua, et induxeras super nos grande peccatum ". Praecepitque omni populo dicens:
11" Qui tetigerit hominem hunc et uxorem eius, morte morietur ".