1Senuit autem Isaac, et caligaverunt oculi eius, et videre non poterat. Vocavitque Esau filium suum maiorem et dixit ei: " Fili mi ". Qui respondit: " Adsum ".
2Cui pater: " Vides, inquit, quod senuerim et ignorem diem mortis meae;
3sume arma tua, pharetram et arcum, et egredere in agrum. Cumque venatu aliquid apprehenderis,
4fac mihi inde pulmentum, sicut velle me nosti, et affer, ut comedam; et benedicat tibi anima mea, antequam moriar ".
5Rebecca autem audierat Isaac loquentem cum Esau filio suo. Esau ergo abiit in agrum, ut venationem caperet et offerret eam.
6Rebecca autem dixit filio suo Iacob: " Ecce, audivi patrem tuum loquentem cum Esau fratre tuo et dicentem ei:
7"Affer mihi venationem tuam et fac cibos, ut comedam et benedicam tibi coram Domino, antequam moriar".
8Nunc ergo, fili mi, audi vocem meam in eo, quod praecipio tibi.
9Pergens ad gregem affer mihi duos haedos optimos, ut faciam ex eis escas patri tuo, quibus libenter vescitur.
10Quas cum intuleris patri tuo, et comederit, benedicat tibi, priusquam moriatur ".
11Cui ille respondit: " Nosti quod Esau frater meus homo pilosus sit, et ego lenis.
12Si attrectaverit me pater meus et senserit, timeo, ne putet me sibi voluisse illudere; et inducam super me maledictionem pro benedictione".
13Ad quem mater: " In me sit, ait, ista maledictio, fili mi; tantum audi vocem meam et perge afferque, quae dixi ".
14Abiit et attulit deditque matri. Paravit illa cibos, sicut noverat velle patrem illius.
15Et vestibus Esau valde bonis, quas apud se habebat domi, induit eum
16pelliculasque haedorum circumdedit manibus et colli nuda protexit;
17dedit pulmentum optimum et panes, quos coxerat, in manus filii sui Iacob.
18Qui ingressus ad patrem suum dixit: " Pater mi ". At ille respondit: " Audio. Quis es tu, fili mi? ".
19Dixitque Iacob ad patrem suum: " Ego sum Esau primogenitus tuus. Feci sicut praecepisti mihi; surge, sede et comede de venatione mea, ut benedicat mihi anima tua ".
20Rursum Isaac ad filium suum: " Quomodo, inquit, tam cito invenire potuisti, fili mi? ". Qui respondit: " Voluntas Domini Dei tui fuit, ut occurreret mihi ".
21Dixitque Isaac ad Iacob: " Accede huc, ut tangam te, fili mi, et probem, utrum tu sis filius meus Esau an non ".
22Accessit ille ad patrem, et, palpato eo, dixit Isaac: " Vox quidem, vox Iacob est, sed manus, manus sunt Esau ".
23Et non cognovit eum, quia pilosae manus similitudinem maioris expresserant. Benedixit ergo illi.
24Ait: " Tu es filius meus Esau? ". Respondit: " Ego sum ".
25At ille: " Affer, inquit, mihi, et comedam de venatione tua, fili mi, ut benedicat tibi anima mea ". Quos cum oblatos comedisset, obtulit ei etiam vinum. Quo hausto,
26dixit ad eum Isaac pater eius: " Accede ad me et da mihi osculum, fili mi ".
27Accessit et osculatus est eum. Statimque, ut sensit vestimentorum illius fragrantiam, benedicens illi ait: Ecce odor filii meisicut odor agri pleni,cui benedixit Dominus.
28Det tibi Deus de rore caeliet de pinguedine terraeet abundantiam frumenti et vini.
29Et serviant tibi populi,et adorent te nationes;esto dominus fratrum tuorum,et incurventur ante te filii matris tuae.Qui maledixerit tibi, sit maledictus;et, qui benedixerit tibi, sit benedictus! ".