16Mulieri dixit: Multiplicabo aerumnas tuaset conceptus tuos:in dolore paries filios,et ad virum tuum erit appetitus tuus,ipse autem dominabitur tui ".
17Adae vero dixit: " Quia audisti vocem uxoris tuae et comedisti de ligno, ex quo praeceperam tibi, ne comederes,maledicta humus propter te!In laboribus comedes ex eacunctis diebus vitae tuae.
18Spinas et tribulos germinabit tibi,et comedes herbas terrae;
19in sudore vultus tui vesceris pane,donec revertaris ad humum,de qua sumptus es,quia pulvis es et in pulverem reverteris ".