8Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor eius a facie Domini Dei in medio ligni paradisi.
9Vocavitque Dominus Deus Adam et dixit ei: " Ubi es? ".
10Qui ait: " Vocem tuam audivi in paradiso et timui eo quod nudus essem et abscondi me ".
11Cui dixit: " Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno, de quo tibi praeceperam, ne comederes, comedisti? ".
12Dixitque Adam: " Mulier, quam dedisti sociam mihi, ipsa dedit mihi de ligno, et comedi ".
13Et dixit Dominus Deus ad mulierem: " Quid hoc fecisti? ". Quae respondit: " Serpens decepit me, et comedi ".