1Cernens autem Rachel quod infecunda esset, invidit sorori et ait marito suo: " Da mihi liberos, alioquin moriar ".
2Cui iratus respondit Iacob: " Num pro Deo ego sum, qui privavit te fructu ventris? ".
3At illa: " Ecce, inquit, famula mea Bilha; ingredere ad illam, ut pariat super genua mea, et habeam ex illa et ego filios ".
4Deditque illi Bilham famulam suam in coniugium. Quae,
5ingresso ad se Iacob, concepit et peperit filium.
6Dixitque Rachel: " Iudicavit mihi Deus et exaudivit vocem quoque meam dans mihi filium "; et idcirco appellavit nomen illius Dan.
7Rursumque Bilha famula Rachel concepit et peperit Iacob alterum filium, et
8ait Rachel: " Certamina Dei certavi cum sorore mea et invalui "; vocavitque eum Nephthali.
9Sentiens Lia quod parere desisset, sumpsit Zelpham ancillam suam et tradidit eam Iacob in uxorem.
10Quae peperit Iacob filium.
11Dixitque Lia: " Feliciter! "; et idcirco vocavit nomen eius Gad.
12Peperit quoque Zelpha ancilla Liae Iacob alterum filium.
13Dixitque Lia: " Pro beatitudine mea! Beatam quippe me dicent mulieres; propterea appellavit eum Aser.
14Egressus autem Ruben tempore messis triticeae, repperit in agro mandragoras, quas Liae matri suae detulit. Dixitque Rachel: " Da mihi partem de mandragoris filii tui ".
15Illa respondit: " Parumne tibi videtur, quod praeripueris maritum mihi, ut etiam mandragoras filii mei auferas? ". Ait Rachel: " Dormiat ergo tecum hac nocte pro mandragoris filii tui ".