18Porro Henoch genuit Irad, et Irad genuit Maviael, et Maviael genuit Mathusael, et Mathusael genuit Lamech.
19Qui accepit uxores duas: nomen uni Ada et nomen alteri Sella.
20Genuitque Ada Iabel, qui fuit pater habitantium in tentoriis atque pastorum.
21Et nomen fratris eius Iubal; ipse fuit pater omnium canentium cithara et organo.
22Sella quoque genuit Tubalcain, qui fuit malleator et faber in cuncta opera aeris et ferri. Soror vero Tubalcain Noema.
23Dixitque Lamech uxoribus suis: Ada et Sella, audite vocem meam; uxores Lamech, auscultate sermonem meum:occidi virum pro vulnere meoet adulescentulum pro livore meo;
24septuplum ultio dabitur de Cain, de Lamech vero septuagies septies ".