4Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui et de adipibus eorum. Et respexit Dominus ad Abel et ad munus eius,
5ad Cain vero et ad munus illius non respexit. Iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus eius.