18Erant ergo filii Noe, qui egressi sunt de arca, Sem, Cham et Iapheth. Porro Cham ipse est pater Chanaan.
19Tres isti filii sunt Noe, et ab his disseminatum est omne hominum genus super universam terram.
20Coepitque Noe agricola plantare vineam;
21bibensque vinum inebriatus est et nudatus in tabernaculo suo.
22Quod cum vidisset Cham pater Chanaan, verenda scilicet patris sui esse nudata, nuntiavit duobus fratribus suis foras.
23At vero Sem et Iapheth pallium imposuerunt umeris suis et incedentes retrorsum operuerunt verecunda patris sui, faciesque eorum aversae erant, et patris virilia non viderunt.
24Evigilans autem Noe ex vino, cum didicisset, quae fecerat ei filius suus minor,
25ait:Maledictus Chanaan!Servus servorum erit fratribus suis ".
26Dixitque:Benedictus Dominus Deus Sem!Sitque Chanaan servus eius.
27Dilatet Deus Iapheth,et habitet in tabernaculis Sem,sitque Chanaan servus eius ".