1Umbram enim habens lex bonorum futurorum, non ip sam imaginem rerum, per singulos annos iisdem ipsis hostiis, quas offerunt indesinenter, numquam potest accedentes perfectos facere.
2Alioquin nonne cessassent offerri, ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccatorum cultores semel mundati?
3Sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit.
4Impossibile enim est sanguinem taurorum et hircorum auferre peccata.
5Ideo ingrediens mundum dicit: Hostiam et oblationem noluisti,corpus autem aptasti mihi;
6holocautomata et sacrificia pro peccatonon tibi placuerunt.
7Tunc dixi: Ecce venio,in capitulo libri scriptum est de me,ut faciam, Deus, voluntatem tuam ".
8Superius dicens: " Hostias et oblationes et holocautomata et sacrificia pro peccato noluisti, nec placuerunt tibi ", quae secundum legem offeruntur,
9tunc dixit: " Ecce venio, ut faciam voluntatem tuam ". Aufert primum, ut secundum statuat;
10in qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Christi Iesu in semel.