14Quia ergo pueri communicaverunt sanguini et carni, et ipse similiter participavit iisdem, ut per mortem destrueret eum, qui habebat mortis imperium, id est Diabolum,
15et liberaret eos, qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti.
16Nusquam enim angelos apprehendit, sed semen Abrahae apprehendit.
17Unde debuit per omnia fratribus similari, ut misericors fieret et fidelis pontifex in iis,quae sunt ad Deum, ut repropitiaret delicta populi;