23Et illi quidem plures facti sunt sacerdotes, idcirco quod morte prohibebantur permanere;
24hic autem eo quod manet in aeternum, intransgressibile habet sacerdotium;
25unde et salvare in perpetuum potest accedentes per semetipsum ad Deum, semper vivens ad interpellandum pro eis.
26Talis enim et decebat ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus et excelsior caelis factus;
27qui non habet necessitatem cotidie, quemadmodum pontifices, prius pro suis delictis hostias offerre, deinde pro populi; hoc enim fecit semel semetipsum offerendo.