7" Si iniquitates nostrae testificantur adversus nos,Domine, fac propter nomen tuum,quoniam multae sunt aversiones nostrae,tibi peccavimus.
8Exspectatio Israel,salvator eius in tempore tribulationis,quare quasi peregrinus es in terraet quasi viator declinans ad pernoctandum?
9Quare es velut vir attonitus,ut fortis, qui non potest salvare?Tu autem in medio nostri es, Domine,et nomen tuum invocatum est super nos;ne derelinquas nos ".