1Et haec sunt verba epistulae, quam misit Ieremias propheta de Ierusalem ad reliquias seniorum transmigrationis et ad sacerdotes et ad prophetas et ad omnem populum, quem traduxerat Nabuchodonosor de Ierusalem in Babylonem,
2postquam egressus est Iechonias rex et domina et eunuchi et principes Iudae et Ierusalem et faber et inclusor de Ierusalem,
3in manu Elasa filii Saphan et Gamariae filii Helciae, quos misit Sedecias rex Iudae ad Nabuchodonosor regem Babylonis in Babylonem dicens:
4" Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel, omni transmigrationi, quam transtuli de Ierusalem in Babylonem:
5Aedificate domos et habitate et plantate hortos et comedite fructum eorum,
6accipite uxores et generate filios et filias et date filiis vestris uxores et filias vestras date viris, et pariant filios et filias, et multiplicamini ibi et nolite esse pauci numero.
7Et quaerite pacem civitatis, ad quam transmigrare vos feci, et orate pro ea ad Dominum, quia in pace illius erit pax vobis.
8Haec enim dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Non vos seducant prophetae vestri, qui sunt in medio vestrum, et divini vestri, et ne attendatis ad somnia vestra, quae vos somniatis,
9quia falso ipsi prophetant vobis in nomine meo, et non misi eos, dicit Dominus.
10Quia haec dicit Dominus: Cum impleti fuerint in Babylone septuaginta anni, visitabo vos et suscitabo super vos verbum meum bonum, ut reducam vos ad locum istum.
11Ego enim scio cogitationes, quas ego cogito super vos, ait Dominus, cogitationes pacis et non afflictionis, ut dem vobis posteritatem et spem.
12Et invocabitis me et ibitis; et orabitis me, et ego exaudiam vos.
13Quaeretis me et invenietis, cum quaesieritis me in toto corde vestro.
14Et inveniar a vobis, ait Dominus, et reducam captivitatem vestram et congregabo vos de universis gentibus et de cunctis locis, ad quae expuli vos, dicit Dominus; et reverti vos faciam ad locum, de quo transmigrare vos feci.