Jó 40
1Et respondens Dominus locutus est ad Iob:
2" Numquid contendit cum Omnipotente reprehensor?Qui arguit Deum, debet respondere ad ea ".
3Respondens autem Iob Domino dixit:
4" Ecce leviter locutus sum, quid respondebo tibi?Manum meam ponam super os meum.
5Unum locutus sum, quod non repetam,et alterum, quibus ultra non addam ".