47Collegerunt ergo pontifices et pharisaei concilium et dicebant: " Quid facimus, quia hic homo multa signa facit?
48Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani et tollent nostrum et locum et gentem! ".
49Unus autem ex ipsis, Caiphas, cum esset pontifex anni illius, dixit eis: " Vos nescitis quidquam
50nec cogitatis quia expedit vobis, ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat! ".
51Hoc autem a semetipso non dixit; sed, cum esset pontifex anni illius, prophetavit quia Iesus moriturus erat pro gente
52et non tantum pro gente, sed et ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum.