9Ego pro eis rogo; non pro mundo rogo, sed pro his, quos dedisti mihi, quia tui sunt;
10et mea omnia tua sunt, et tua mea; et clarificatus sum in eis.
11Et iam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te venio.Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quod dedisti mihi, ut sint unum sicut nos.
12Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo, quod dedisti mihi, et custodivi, et nemo ex his periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur.
13Nunc autem ad te venio et haec loquor in mundo, ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis.
14Ego dedi eis sermonem tuum, et mundus odio eos habuit, quia non sunt de mundo, sicut ego non sum de mundo.
15Non rogo, ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos ex Malo.
16De mundo non sunt, sicut ego non sum de mundo.
17Sanctifica eos in veritate; sermo tuus veritas est.
18Sicut me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum;
19et pro eis ego sanctifico meipsum, ut sint et ipsi sanctificati in veritate.
20Non pro his autem rogo tantum, sed et pro eis, qui credituri sunt per verbum eorum in me,
21ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint; ut mundus credat quia tu me misisti.
22Et ego claritatem, quam dedisti mihi, dedi illis, ut sint unum, sicut nos unum sumus;
23ego in eis, et tu in me, ut sint consummati in unum; ut cognoscat mundus, quia tu me misisti et dilexisti eos, sicut me dilexisti.
24Pater, quod dedisti mihi, volo, ut ubi ego sum, et illi sint mecum, ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi, quia dilexisti me ante constitutionem mundi.
25Pater iuste, et mundus te non cognovit; ego autem te cognovi, et hi cognoverunt quia tu me misisti;
26et notum feci eis nomen tuum et notum faciam, ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis ".