3Iudas ergo, cum accepisset cohortem et a pontificibus et pharisaeis ministros, venit illuc cum lanternis et facibus et armis.
4Iesus itaque sciens omnia, quae ventura erant super eum, processit et dicit eis: " Quem quaeritis? ".
5Responderunt ei: " Iesum Nazarenum ". Dicit eis: " Ego sum! ". Stabat autem et Iudas, qui tradebat eum, cum ipsis.
6Ut ergo dixit eis: " Ego sum! ", abierunt retrorsum et ceciderunt in terram.
7Iterum ergo eos interrogavit: " Quem quaeritis? ". Illi autem dixerunt: Iesum Nazarenum ".
8Respondit Iesus: " Dixi vobis: Ego sum! Si ergo me quaeritis, sinite hos abire ",
9ut impleretur sermo, quem dixit: " Quos dedisti mihi, non perdidi ex ipsis quemquam ".
10Simon ergo Petrus, habens gladium, eduxit eum et percussit pontificis servum et abscidit eius auriculam dextram. Erat autem nomen servo Malchus.
11Dixit ergo Iesus Petro: " Mitte gladium in vaginam; calicem, quem dedit mihi Pater, non bibam illum? ".
12Cohors ergo et tribunus et ministri Iudaeorum comprehenderunt Iesum et ligaverunt eum