31Iudaei ergo, quoniam Parasceve erat, ut non remanerent in cruce corpora sabbato, erat enim magnus dies illius sabbati, rogaverunt Pilatum, ut frangerentur eorum crura, et tollerentur.
32Venerunt ergo milites et primi quidem fregerunt crura et alterius, qui crucifixus est cum eo;
33ad Iesum autem cum venissent, ut viderunt eum iam mortuum, non fregerunt eius crura,
34sed unus militum lancea latus eius aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua.
35Et qui vidit, testimonium perhibuit, et verum est eius testimonium, et ille scit quia vera dicit, ut et vos credatis.
36Facta sunt enim haec, ut Scriptura impleatur: " Os non comminuetur eius,