14Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis,
15ut omnis, qui credit, in ipso habeat vitam aeternam ".
16Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam.
17Non enim misit Deus Filium in mundum, ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum.
18Qui credit in eum, non iudicatur; qui autem non credit, iam iudicatus est, quia non credidit in nomen Unigeniti Filii Dei.