22Neque enim Pater iudicat quemquam, sed iudicium omne dedit Filio,
23ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem. Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum.
24Amen, amen dico vobis: Qui verbum meum audit et credit ei, qui misit me, habet vitam aeternam et in iudicium non venit, sed transiit a morte in vitam.
25Amen, amen dico vobis: Venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei et, qui audierint, vivent.
26Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso;
27et potestatem dedit ei iudicium facere, quia Filius hominis est.