45Nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem; est qui accuset vos: Moyses, in quo vos speratis.
46Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi; de me enim ille scripsit.
47Si autem illius litteris non creditis, quomodo meis verbis credetis? ".