28Dixit ergo eis Iesus: " Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum et a meipso facio nihil, sed, sicut docuit me Pater, haec loquor.
29Et qui me misit, mecum est; non reliquit me solum, quia ego, quae placita sunt ei, facio semper ".