15Dedit ergo Moyses possessionem tribui filiorum Ruben iuxta cognationes suas.
16Fuitque terminus eorum ab Aroer, quae sita est in ripa torrentis Arnon, et a civitate in valle eiusdem torrentis media, et universa planities usque Medaba,
17Hesebon cunctaque oppida eius, quae sunt in campestribus: Dibon et Bamothbaal et Bethbaalmeon
18et Iasa et Cademoth et Mephaath,
19Cariathaim et Sabama et Serethsahar in monte convallis,
20Bethphegor et declivia Phasga et Bethiesimoth
21et omnes urbes campestres universumque regnum Sehon regis Amorraei, qui regnavit in Hesebon, quem percussit Moyses, ipsum et principes Madian, Evi et Recem et Sur et Hur et Rebe, duces Sehon habitatores terrae.
22Et Balaam filium Beor hariolum occiderunt filii Israel gladio cum ceteris interfectis.
23Factusque est terminus filiorum Ruben Iordanis fluvius. Haec est possessio Rubenitarum per cognationes suas, urbes et viculi earum.
24Deditque Moyses tribui Gad, filiis Gad, per cognationes suas possessionem, cuius hic est
25terminus: Iazer et omnes civitates Galaad dimidiaque pars terrae filiorum Ammon usque ad Aroer, quae est contra Rabba;
26et ab Hesebon usque Ramothmaspha et Betonim et a Mahanaim usque ad terminos Lodabar,
27in valle quoque Betharan et Bethnemra et Succoth et Saphon, reliqua pars regni Sehon regis Hesebon; Iordanis et terminus usque ad extremam partem maris Chenereth trans Iordanem ad orientalem plagam.
28Haec est possessio filiorum Gad per familias suas, civitates et villae earum.