GoBíblia - Ler a Bíblia Online em múltiplas versões!

Josué 15

1Sors tribus filiorum Iudae per cognationes suas ista fuit: usque ad terminum Edom, ad desertum Sin contra Nageb, usque ad extremam partem australis plagae.

2Terminus eius meridionalis a summitate maris Salsissimi et a lingua eius, quae respicit meridiem.

3Egrediturque contra ascensum Acrabbim et pertransit in Sin ascenditque in meridie Cadesbarne et pervenit in Esron ascendens ad Addar et vertitur in Carca;

4atque inde pertransiens in Asemona pervenit ad torrentem Aegypti; eruntque exitus eius ad mare Magnum: hic erit vobis finis meridianae plagae.

5Ab oriente vero terminus erit mare Salsissimum usque ad extrema Iordanis. Terminus aquilonis a lingua maris et ab extremis Iordanis

6ascendit in Bethagla et transit ab aquilone Betharaba ascendens ad lapidem Boen filii Ruben

8Ascenditque per convallem Benennom ex latere Iebusaei ad meridiem - haec est Ierusalem - et inde se erigens ad verticem montis, qui est contra vallem Ennom ad occidentem in extrema parte vallis Raphaim contra aquilonem;

9pertransitque a vertice montis usque ad fontem aquae Nephtoa et pervenit usque ad vicos montis Ephron inclinaturque in Baala, quae est Cariathiarim.

10Et vergit de Baala contra occidentem usque ad montem Seir transitque iuxta latus montis Iarim ad aquilonem - id est Cheslon - et descendit in Bethsames transitque in Thamna

11et pervenit ad latus septentrionale Accaron inclinaturque in Sechron et transit montem Baala pervenitque in Iebneel et finitur mari. Terminus occidentalis est mare Magnum.

12Hi sunt termini filiorum Iudae per circuitum in cognationibus suis.

14Delevitque ex ea Chaleb tres filios Enac: Sesai et Ahiman et Tholmai de stirpe Enac.

16Dixitque Chaleb: " Qui percusserit Cariathsepher et ceperit eam, dabo illi Axam filiam meam uxorem ".

17Cepitque eam Othoniel filius Cenez frater Chaleb, deditque ei Axam filiam suam uxorem.

18Quae cum veniret, suasit viro suo, ut peteret a patre suo agrum; descenditque de asino. Cui Chaleb: " Quid habes? ", inquit.

19At illa respondit: " Da mihi benedictionem. Terram Nageb arentem dedisti mihi; iunge et irriguam ". Dedit itaque ei Chaleb irriguum superius et inferius.

20Haec est possessio tribus filiorum Iudae per cognationes suas.

21Erantque civitates ab extremis partibus filiorum Iudae iuxta terminos Edom in Nageb: Cabseel et Eder et Iagur

22et Cina et Dimona et Adada

23et Cades et Asor et Iethnan,

24Ziph et Telem et Baloth

25et Asorhadatta et Carioth, Esron - haec est Asor -

26Amam et Sama et Molada

27et Asargadda et Hasemon et Bethphelet

28et Asarsual et Bersabee et Baziothia,

29Baala et Iim et Esem

30et Eltholad et Cesil et Horma

31et Siceleg et Madmena et Sensenna

32et Lebaoth et Selim et Enremmon: omnes civitates viginti novem et villae earum.

33In campestribus vero: Esthaol et Saraa et Asena

34et Zanoa et Engannim, Thapphua et Enaim,

35Ierimoth et Odollam, Socho et Azeca

36et Saarim et Adithaim et Gedera et Gederothaim: urbes quattuordecim et villae earum.

37Sanan et Hadasa et Magdalgad

38et Delean et Maspha et Iecethel,

39Lachis et Bascath et Eglon

40et Chebbon et Lehemas et Cethlis

41et Gederoth, Bethdagon et Naama et Maceda: civitates sedecim et villae earum.

42Lobna et Ether et Asan

43et Iephtha et Esna et Nesib

44et Ceila et Achzib et Maresa: civitates novem et villae earum.

45Accaron cum filiabus et villulis suis;

46ab Accaron usque ad mare: omnia, quae sunt ad latus Azoti, et viculos eorum,

47Azotus cum filiabus et villulis suis, Gaza cum filiabus et villulis suis usque ad torrentem Aegypti, et mare Magnum terminus.

48Et in monte: Samir et Iether et Socho

49et Danna et Cariathsenna - haec est Dabir -

50et Anab et Esthemo et Anim

51et Gosen et Helon et Gilo: civitates undecim et villae earum.

52Arab et Duma et Esaan

53et Ianum et Beththapphua et Apheca

54et Ammatha et Cariatharbe - haec est Hebron - et Sior: civitates novem et villae earum.

55Maon et Carmel et Ziph et Iutta

56et Iezrahel et Iucadam et Zanoa,

57Accain, Gabaa et Thamna: civitates decem et villae earum.

58Halhul, Bethsur et Gedor

59et Mareth et Bethanoth et Eltecon: civitates sex et villae earum. Thecue et Ephratha - haec est Bethlehem - et Phegor et Etam et Culon et Tatam et Sores et Carem et Gallim et Bether et Manahath: civitates undecim et villae earum.

61In deserto: Betharaba, Meddin et Sachacha

62et Nebsan et civitas Salis et Engaddi: civitates sex et villae earum.

63Iebusaeum autem habitatorem Ierusalem non potuerunt filii Iudae delere; habitavitque Iebusaeus cum filiis Iudae in Ierusalem usque in praesentem diem.