11Venit autem angelus Domini et sedit sub quercu, quae erat in Ephra et pertinebat ad Ioas de familia Abiezer. Cumque Gedeon filius eius excuteret atque purgaret frumenta in torculari, ut absconderet a Madian,
12apparuit ei angelus Domini et ait: " Dominus tecum, vir fortis! ".
13Dixitque ei Gedeon: " Obsecro, domine mi, si Dominus nobiscum est, cur apprehenderunt nos haec omnia? Ubi sunt omnia mirabilia eius, quae narraverunt patres nostri atque dixerunt: "De Aegypto eduxit nos Dominus"? Nunc autem dereliquit nos Dominus et tradidit in manu Madian ".
14Respexitque ad eum Dominus et ait: " Vade in hac fortitudine tua et liberabis Israel de manu Madian; scito quod miserim te ".
15Qui respondens ait: " Obsecro, Domine, in quo liberabo Israel? Ecce familia mea infima est in Manasse, et ego minimus in domo patris mei ".
16Dixitque ei Dominus: " Ego ero tecum, et percuties Madian quasi unum virum ".