13Dixitque ei Gedeon: " Obsecro, domine mi, si Dominus nobiscum est, cur apprehenderunt nos haec omnia? Ubi sunt omnia mirabilia eius, quae narraverunt patres nostri atque dixerunt: "De Aegypto eduxit nos Dominus"? Nunc autem dereliquit nos Dominus et tradidit in manu Madian ".
14Respexitque ad eum Dominus et ait: " Vade in hac fortitudine tua et liberabis Israel de manu Madian; scito quod miserim te ".
15Qui respondens ait: " Obsecro, Domine, in quo liberabo Israel? Ecce familia mea infima est in Manasse, et ego minimus in domo patris mei ".
16Dixitque ei Dominus: " Ego ero tecum, et percuties Madian quasi unum virum ".
17Et ille: " Si inveni, inquit, gratiam coram te, da mihi signum quod tu sis, qui loquaris ad me;
18ne recedas hinc, donec revertar ad te portans oblationem et offerens tibi ". Qui respondit: " Ego praestolabor adventum tuum ".
19Ingressus est itaque Gedeon et coxit haedum et de farinae ephi azymos panes; carnesque ponens in canistro et ius carnium mittens in ollam tulit omnia sub quercum et obtulit ei.
20Cui dixit angelus Dei: " Tolle carnes et panes azymos et pone super petram illam et ius desuper funde ". Cumque fecisset ita,
21extendit angelus Domini summitatem virgae, quam tenebat in manu, et tetigit carnes et azymos panes, ascenditque ignis de petra et carnes azymosque panes consumpsit. Angelus autem Domini evanuit ex oculis eius.