28Cumque surrexissent viri oppidi eius mane, viderunt destructam aram Baal palumque succisum et taurum alterum impositum super altare, quod tunc aedificatum erat.
29Dixeruntque ad invicem: " Quis hoc fecit? ". Cumque perquirerent auctorem facti, dictum est: " Gedeon filius Ioas fecit haec omnia ".
30Et dixerunt ad Ioas: " Produc filium tuum, ut moriatur, quia destruxit aram Baal et succidit palum ".
31Respondit Ioas omnibus, qui circumdabant eum: " Numquid certare vultis pro Baal et salvare eum? Qui certabit pro Baal, morietur usque mane. Si Deus est, certet pro seipso contra eum, qui destruxit aram eius ".
32Ex illo die vocatus est Gedeon Ierobbaal, eo quod dicebatur: " Certet contra eum Baal, quia destruxit altare eius ".