1Igitur Ierobbaal, qui et Gedeon, de nocte consurgens et omnis populus cum eo castrame tati sunt ad fontem, qui vocatur Harad. Erant autem castra Madian in valle ad septentrionalem plagam collis Moreh.
2Dixitque Dominus ad Gedeon: " Maior tecum est populus, quam ut tradatur Madian in manus eius, ne glorietur contra me Israel et dicat: "Meis viribus liberatus sum".
3Loquere ad populum et, cunctis audientibus, praedica: "Qui formidolosus et timidus est, revertatur et recedat de monte Gelboe" ". Et reversa sunt ex populo viginti duo milia virorum; et tantum decem milia remanserunt.
4Dixitque Dominus ad Gedeon: " Adhuc populus multus est; duc eos ad aquas, et ibi probabo illos, et, de quo dixero tibi ut tecum vadat, ipse pergat; quem ire prohibuero, revertatur ".
5Cumque deduxisset populum ad aquas, dixit Dominus ad Gedeon: " Qui lingua lambuerint aquas, sicut solent canes lambere, separabis eos seorsum; qui autem curvatis genibus biberint, in altera parte erunt ".
6Fuit itaque numerus eorum, qui manu ad os proiciente aquas lambuerant, trecenti viri; omnis autem reliqua multitudo flexo poplite biberat.
7Et ait Dominus ad Gedeon: " In trecentis viris, qui lambuerunt aquas, liberabo vos et tradam Madian in manu tua; omnis autem reliqua multitudo revertatur in locum suum ".
8Sumptis itaque pro numero cibariis et tubis, omnem reliquam multitudinem abire praecepit ad tabernacula sua et ipse trecentos viros tenuit. Castra autem Madian erant subter eum in valle.