9Eadem nocte dixit Dominus ad eum: " Surge et descende in castra, quia tradidi ea in manu tua.
10Sin autem ire formidas, descendat tecum Phara puer tuus.
11Et, cum audieris quid loquantur, tunc confortabuntur manus tuae, et securior ad hostium castra descendes ". Descendit ergo ipse et Phara puer eius in partem castrorum, ubi erant armatorum vigiliae.
12Madian autem et Amalec et omnes orientales populi fusi iacebant in valle ut locustarum multitudo; cameli quoque innumerabiles erant sicut arena, quae iacet in litoribus maris.
13Cumque venisset Gedeon, narrabat aliquis somnium proximo suo et dicebat: " Ecce vidi somnium, et videbatur mihi quasi subcinericius panis ex hordeo volvi et in Madian castra descendere; cumque pervenisset ad tabernaculum, percussit illud atque subvertit et terrae funditus coaequavit ".
14Respondit is, cui loquebatur: "Non est hoc aliud nisi gladius Gedeonis filii Ioas viri Israelitae; tradidit Deus in manu eius Madian et omnia castra eius ".
15Cumque audisset Gedeon somnium et interpretationem eius, adoravit et reversus ad castra Israel ait: " Surgite, tradidit enim Dominus in manus vestras castra Madian ".