18Dixitque ad Zebee et Salmana: " Quales fuerunt viri, quos occidistis in Thabor? ". Qui responderunt: " Similes tui, et unusquisque ex eis quasi filius regis ".
19Quibus ille ait: " Fratres mei fuerunt, filii matris meae. Vivit Dominus, si servassetis eos, non vos occiderem! ".
20Dixitque Iether primogenito suo: " Surge et interfice eos! ". Qui non eduxit gladium; timebat enim, quia adhuc puer erat.
21Dixeruntque Zebee et Salmana: " Tu surge et irrue in nos, quia iuxta aetatem robur est hominis ". Surrexit Gedeon et interfecit Zebee et Salmana et tulit lunulas, quibus colla camelorum eorum decorata erant.