2" Loquere filiis Israel et dices ad eos: Homo, qui obtulerit ex vobis hostiam Domino de animalibus domesticis, de bobus et pecoribus offerens victimas,
3si holocaustum fuerit eius oblatio de armento, masculum immaculatum offeret ad ostium tabernaculi conventus ad placandum sibi Dominum;
4ponetque manum super caput hostiae, et acceptabilis erit atque in expiationem eius proficiens.
5Immolabitque vitulum coram Domino, et offerent filii Aaron sacerdotes sanguinem eius aspergentes per altaris circuitum, quod est ante ostium tabernaculi conventus.
6Detracta pelle, hostiam offerens in frusta concidet;
7et filii Aaron sacerdotis ponent in altari ignem, strueque lignorum super ignem composita,
8membra, quae caesa sunt, desuper ordinabunt, caput videlicet et adipem.
9Intestina autem et crura offerens lavabit aqua adolebitque ea sacerdos super altare in holocaustum, incensum suavissimi odoris Domino.