1Arreptisque Nadab et Abiu filii Aaron turibulis, posue runt ignem et incensum desuper offerentes coram Domino ignem alienum, qui eis praeceptus non erat.
2Egressusque ignis a Domino devoravit eos, et mortui sunt coram Domino.
3Dixitque Moyses ad Aaron: " Hoc est, quod locutus est Dominus: "Sanctificabor in his, qui appropinquant mihi, et in conspectu omnis populi glorificabor" ". Quod audiens tacuit Aaron.
4Vocatis autem Moyses Misael et Elisaphan filiis Oziel patrui Aaron, ait ad eos: " Ite et tollite fratres vestros de conspectu sanctuarii et asportate extra castra ".
5Confestimque pergentes tulerunt eos, sicut iacebant vestitos subuculis suis, foras, ut sibi fuerat imperatum.
6Locutus est Moyses ad Aaron et ad Eleazar atque Ithamar filios eius: " Comas vestras nolite excutere et vestimenta nolite scindere, ne moriamini, et super omnem coetum oriatur indignatio. Fratres vestri, omnis domus Israel, plangant incendium, quod Dominus suscitavit.
7Vos autem non egredimini fores tabernaculi conventus, alioquin peribitis; oleum quippe unctionis Domini est super vos ". Qui fecerunt omnia iuxta praeceptum Moysi.