6Omnis homo ad consanguineum suum non accedet, ut revelet turpitudinem eius. Ego Dominus.
7Turpitudinem patris et turpitudinem matris tuae non discooperies: mater tua est, non revelabis turpitudinem eius.
8Turpitudinem uxoris patris tui non discooperies, turpitudo enim patris tui est.
9Turpitudinem sororis tuae ex patre sive ex matre, quae domi vel foris genita est, non revelabis.
10Turpitudinem filiae filii tui vel neptis ex filia non revelabis, quia turpitudo tua est.
11Turpitudinem filiae uxoris patris tui, quam peperit patri tuo et est soror tua, non revelabis.
12Turpitudinem sororis patris tui non discooperies, quia caro est patris tui.
13Turpitudinem sororis matris tuae non revelabis, eo quod caro sit matris tuae.
14Turpitudinem patrui tui non revelabis nec accedes ad uxorem eius, quae tibi affinitate coniungitur.
15Turpitudinem nurus tuae non revelabis, quia uxor filii tui est, nec discooperies ignominiam eius.
16Turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis, quia turpitudo fratris tui est.
17Turpitudinem mulieris et filiae eius non revelabis. Filiam filii eius et filiam filiae illius non sumes, ut reveles ignominiam eius, quia caro illius sunt: nefas est.
18Sororem uxoris tuae aemulam illius non accipies nec revelabis turpitudinem eius, adhuc illa vivente.
19Ad mulierem, quae patitur menstrua, non accedes nec revelabis foeditatem eius.