11Apparuit autem illi angelus Domini stans a dextris altaris incensi;
12et Zacharias turbatus est videns, et timor irruit super eum.
13Ait autem ad illum angelus: " Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua, et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen eius Ioannem.
14Et erit gaudium tibi et exsultatio, et multi in nativitate eius gaudebunt:
15erit enim magnus coram Domino et vinum et siceram non bibet et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suae
16et multos filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum.
17Et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Eliae, ut convertat corda patrum in filios et incredibiles ad prudentiam iustorum, parare Domino plebem perfectam ".
18Et dixit Zacharias ad angelum: " Unde hoc sciam? Ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis ".
19Et respondens angelus dixit ei: " Ego sum Gabriel, qui adsto ante Deum, et missus sum loqui ad te et haec tibi evangelizare.
20Et ecce: eris tacens et non poteris loqui usque in diem, quo haec fiant, pro eo quod non credidisti verbis meis, quae implebuntur in tempore suo ".