57Elisabeth autem impletum est tempus pariendi, et peperit filium.
58Et audierunt vicini et cognati eius quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei.
59Et factum est, in die octavo venerunt circumcidere puerum et vocabant eum nomine patris eius, Zachariam.
60Et respondens mater eius dixit: " Nequaquam, sed vocabitur Ioannes ".
61Et dixerunt ad illam: " Nemo est in cognatione tua, qui vocetur hoc nomine ".
62Innuebant autem patri eius quem vellet vocari eum.
63Et postulans pugillarem scripsit dicens: " Ioannes est nomen eius ". Et mirati sunt universi.
64Apertum est autem ilico os eius et lingua eius, et loquebatur benedicens Deum.
65Et factus est timor super omnes vicinos eorum, et super omnia montana Iudaeae divulgabantur omnia verba haec.
66Et posuerunt omnes, qui audierant, in corde suo dicentes: " Quid putas puer iste erit? ". Etenim manus Domini erat cum illo.
67Et Zacharias pater eius impletus est Spiritu Sancto et prophetavit dicens:
68" Benedictus Dominus, Deus Israel,quia visitavit et fecit redemptionem plebi suae
69et erexit cornu salutis nobisin domo David pueri sui,
70sicut locutus est per os sanctorum,qui a saeculo sunt, prophetarum eius,
71salutem ex inimicis nostriset de manu omnium, qui oderunt nos;
72ad faciendam misericordiam cum patribus nostriset memorari testamenti sui sancti,
73iusiurandum, quod iuravit ad Abraham patrem nostrum,daturum se nobis,
74ut sine timore, de manu inimicorum liberati,serviamus illi
75in sanctitate et iustitia coram ipsoomnibus diebus nostris.
76Et tu, puer, propheta Altissimi vocaberis:praeibis enim ante faciem Domini parare vias eius,
77ad dandam scientiam salutis plebi eiusin remissionem peccatorum eorum,
78per viscera misericordiae Dei nostri,in quibus visitabit nos oriens ex alto,
79illuminare his, qui in tenebris et in umbra mortis sedent,ad dirigendos pedes nostros in viam pacis ".
80Puer autem crescebat et confortabatur spiritu et erat in deserto usque in diem ostensionis suae ad Israel.