38Cum autem irent, ipse intravit in quoddam castellum, et mulier quaedam Martha nomine excepit illum.
39Et huic erat soror nomine Maria, quae etiam sedens secus pedes Domini audiebat verbum illius.
40Martha autem satagebat circa frequens ministerium; quae stetit et ait: Domine, non est tibi curae quod soror mea reliquit me solam ministrare? Dic ergo illi, ut me adiuvet ".
41Et respondens dixit illi Dominus: " Martha, Martha, sollicita es et turbaris erga plurima,
42porro unum est necessarium; Maria enim optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea ".