GoBíblia - Ler a Bíblia Online em múltiplas versões!

Lucas 22

1Appropinquabat autem dies festus Azymorum, qui dici tur Pascha.

2Et quaerebant principes sacerdotum et scribae quomodo eum interficerent; timebant vero plebem.

3Intravit autem Satanas in Iudam, qui cognominabatur Iscarioth, unum de Duodecim;

4et abiit et locutus est cum principibus sacerdotum et magistratibus, quemadmodum illum traderet eis.

5Et gavisi sunt et pacti sunt pecuniam illi dare.

6Et spopondit et quaerebat opportunitatem, ut eis traderet illum sine turba.

7Venit autem dies Azymorum, in qua necesse erat occidi Pascha.

8Et misit Petrum et Ioannem dicens: " Euntes parate nobis Pascha, ut manducemus ".

9At illi dixerunt ei: "Ubi vis paremus? ".

10Et dixit ad eos: " Ecce, introeuntibus vobis in civitatem, occurret vobis homo amphoram aquae portans; sequimini eum in domum, in quam intrat.

11Et dicetis patri familias domus: "Dicit tibi Magister: Ubi est deversorium, ubi Pascha cum discipulis meis manducem?".

12Ipse vobis ostendet cenaculum magnum stratum; ibi parate ".

13Euntes autem invenerunt, sicut dixit illis, et paraverunt Pascha.

14Et cum facta esset hora, discubuit, et apostoli cum eo.

15Et ait illis: " Desiderio desideravi hoc Pascha manducare vobiscum, antequam patiar.

16Dico enim vobis: Non manducabo illud, donec impleatur in regno Dei ".

17Et accepto calice, gratias egit et dixit: " Accipite hoc et dividite inter vos.

18Dico enim vobis: Non bibam amodo de generatione vitis, donec regnum Dei veniat ".

19Et accepto pane, gratias egit et fregit et dedit eis dicens: " Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur. Hoc facite in meam commemorationem ".

20Similiter et calicem, postquam cenavit, dicens: " Hic calix novum testamentum est in sanguine meo, qui pro vobis funditur.

21Verumtamen ecce manus tradentis me mecum est in mensa;

22et quidem Filius hominis, secundum quod definitum est, vadit; verumtamen vae illi homini, per quem traditur! ".

23Et ipsi coeperunt quaerere inter se, quis esset ex eis, qui hoc facturus esset.

24Facta est autem et contentio inter eos, quis eorum videretur esse maior.

25Dixit autem eis: " Reges gentium dominantur eorum; et, qui potestatem habent super eos, benefici vocantur.

26Vos autem non sic, sed qui maior est in vobis, fiat sicut iunior; et, qui praecessor est, sicut ministrator.

27Nam quis maior est: qui recumbit, an qui ministrat? Nonne qui recumbit? Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat.

28Vos autem estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis;

29et ego dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum,

30ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo et sedeatis super thronos iudicantes duodecim tribus Israel.

31Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos, ut cribraret sicut triticum;

32ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua. Et tu, aliquando conversus, confirma fratres tuos ".

33Qui dixit ei: " Domine, tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire ".