1Et nunc ad vos mandatum hoc, o sacerdotes.
2Si nolueritis audi re et si nolueritis ponere super cor, ut detis gloriam nomini meo, ait Dominus exercituum, mittam in vos maledictionem et maledicam benedictionibus vestris; et maledicam illis, quoniam non posuistis super cor.
3Ecce ego abscindam vobis brachiumet dispergam stercus super vultum vestrum,stercus sollemnitatum vestrarum,et assumet vos secum;
4et scietis quia misi ad vos mandatum istud,ut esset pactum meum cum Levi,dicit Dominus exercituum.
5Pactum meum fuit cum eo vitae et pacis,et dedi haec ei simul cum timore, et timuit meet a facie nominis mei pavebat.
6Lex veritatis fuit in ore eius,et iniquitas non est inventa in labiis eius;in pace et in aequitate ambulavit mecumet multos avertit ab iniquitate.
7Labia enim sacerdotis custodiunt scientiam,et legem requirunt ex ore eius,quia angelus Domini exercituum est.
8Vos autem recessistis de viaet scandalizastis plurimos in lege;irritum fecistis pactum Levi,dicit Dominus exercituum;
9propter quod et ego dedi voscontemptibiles et humiles omnibus populis,sicut non servastis vias measet accepistis personam in lege.