GoBíblia - Ler a Bíblia Online em múltiplas versões!

Malaquias 4

1Rursum videbitis quid sit inter iustum et impium, inter servientem Deo et non servientem ei.

2Ecce enim dies veniet succensa quasi caminus; et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula; et inflammabit eos dies veniens, dicit Dominus exercituum, quae non derelinquet eis radicem et ramum.

3Et orietur vobis timentibus nomen meum sol iustitiae et sanitas in pennis eius; et egrediemini et salietis sicut vituli saginati

4et calcabitis impios, cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum in die, quam ego facio, dicit Dominus exercituum.

5Mementote legis Moysi servi mei,cui mandaviin Horeb ad omnem Israelpraecepta et iudicia.

6Ecce ego mittam vobisEliam prophetam,antequam veniat dies Dominimagnus et horribilis;

7et convertet cor patrum ad filioset cor filiorum ad patres eorum,ne veniam et percutiamterram anathemate "