32Et veniunt in praedium, cui nomen Gethsemani; et ait discipulis suis: " Sedete hic, donec orem ".
33Et assumit Petrum et Iacobum et Ioannem secum et coepit pavere et taedere;
34et ait illis: " Tristis est anima mea usque ad mortem; sustinete hic et vigilate ".
35Et cum processisset paululum, procidebat super terram et orabat, ut, si fieri posset, transiret ab eo hora;
36et dicebat: " Abba, Pater! Omnia tibi possibilia sunt. Transfer calicem hunc a me; sed non quod ego volo, sed quod tu ".
37Et venit et invenit eos dormientes; et ait Petro: " Simon, dormis? Non potuisti una hora vigilare?
38Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem; spiritus quidem promptus, caro vero infirma ".
39Et iterum abiens oravit, eundem sermonem dicens.
40Et veniens denuo invenit eos dormientes; erant enim oculi illorum ingravati, et ignorabant quid responderent ei.
41Et venit tertio et ait illis: " Dormite iam et requiescite? Sufficit, venit hora: ecce traditur Filius hominis in manus peccatorum.
42Surgite, eamus; ecce, qui me tradit, prope est ".