43Et confestim, adhuc eo loquente, venit Iudas unus ex Duodecim, et cum illo turba cum gladiis et lignis a summis sacerdotibus et scribis et senioribus.
44Dederat autem traditor eius signum eis dicens: " Quemcumque osculatus fuero, ipse est; tenete eum et ducite caute ".
45Et cum venisset, statim accedens ad eum ait: " Rabbi "; et osculatus est eum.
46At illi manus iniecerunt in eum et tenuerunt eum.
47Unus autem quidam de circumstantibus educens gladium percussit servum summi sacerdotis et amputavit illi auriculam.
48Et respondens Iesus ait illis: " Tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis comprehendere me?
49Cotidie eram apud vos in templo docens, et non me tenuistis; sed adimpleantur Scripturae ".
50Et relinquentes eum omnes fugerunt.
51Et adulescens quidam sequebatur eum amictus sindone super nudo, et tenent eum;
52at ille, reiecta sindone, nudus profugit.