17Prima autem Azymorum accesserunt discipuli ad Iesum dicentes: " Ubi vis paremus tibi comedere Pascha? ".
18Ille autem dixit: " Ite in civitatem ad quendam et dicite ei: "Magister dicit: Tempus meum prope est; apud te facio Pascha cum discipulis meis" ".
19Et fecerunt discipuli, sicut constituit illis Iesus, et paraverunt Pascha.
20Vespere autem facto, discumbebat cum Duodecim.
21Et edentibus illis, dixit: " Amen dico vobis: Unus vestrum me traditurus est ".
22Et contristati valde, coeperunt singuli dicere ei: " Numquid ego sum, Domine? ".
23At ipse respondens ait: " Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet.
24Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo; vae autem homini illi, per quem Filius hominis traditur! Bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille ".
25Respondens autem Iudas, qui tradidit eum, dixit: " Numquid ego sum, Rabbi? ". Ait illi: " Tu dixisti ".
26Cenantibus autem eis, accepit Iesus panem et benedixit ac fregit deditque discipulis et ait: " Accipite, comedite: hoc est corpus meum ".
27Et accipiens calicem, gratias egit et dedit illis dicens: " Bibite ex hoc omnes:
28hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effunditur in remissionem peccatorum.
29Dico autem vobis: Non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei ".
30Et hymno dicto, exierunt in montem Oliveti.