47Et adhuc ipso loquente, ecce Iudas, unus de Duodecim, venit, et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus, missi a principibus sacerdotum et senioribus populi.
48Qui autem tradidit eum, dedit illis signum dicens: " Quemcumque osculatus fuero, ipse est; tenete eum! ".
49Et confestim accedens ad Iesum dixit: " Ave, Rabbi! " et osculatus est eum.
50Iesus autem dixit illi: " Amice, ad quod venisti! ". Tunc accesserunt et manus iniecerunt in Iesum et tenuerunt eum.
51Et ecce unus ex his, qui erant cum Iesu, extendens manum exemit gladium suum et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam eius.
52Tunc ait illi Iesus: " Converte gladium tuum in locum suum. Omnes enim, qui acceperint gladium, gladio peribunt.
53An putas quia non possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum?
54Quomodo ergo implebuntur Scripturae quia sic oportet fieri? ".
55In illa hora dixit Iesus turbis: " Tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me? Cotidie sedebam docens in templo, et non me tenuistis ".
56Hoc autem totum factum est, ut implerentur scripturae Prophetarum. Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt.