Mateus 27
1Mane autem facto, consi lium inierunt omnes princi pes sacerdotum et seniores populi adversus Iesum, ut eum morti traderent.
2Et vinctum adduxerunt eum et tradiderunt Pilato praesidi.
3Tunc videns Iudas, qui eum tradidit, quod damnatus esset, paenitentia ductus, rettulit triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribus
4dicens: " Peccavi tradens sanguinem innocentem ". At illi dixerunt: " Quid ad nos? Tu videris! ".
5Et proiectis argenteis in templo, recessit et abiens laqueo se suspendit.
6Principes autem sacerdotum, acceptis argenteis, dixerunt: " Non licet mittere eos in corbanam, quia pretium sanguinis est ".
7Consilio autem inito, emerunt ex illis agrum Figuli in sepulturam peregrinorum.
8Propter hoc vocatus est ager ille ager Sanguinis usque in hodiernum diem.
9Tunc impletum est quod dictum est per Ieremiam prophetam di centem: " Et acceperunt triginta argenteos, pretium appretiati quem appretiaverunt a filiis Israel,
10et dederunt eos in agrum Figuli, sicut constituit mihi Dominus ".
11Iesus autem stetit ante praesidem; et interrogavit eum praeses dicens: Tu es Rex Iudaeorum? ". Dixit autem Iesus: " Tu dicis ".
12Et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus, nihil respondit.
13Tunc dicit illi Pilatus: " Non audis quanta adversum te dicant testimonia? ".
14Et non respondit ei ad ullum verbum, ita ut miraretur praeses vehementer.
15Per diem autem sollemnem consueverat praeses dimittere turbae unum vinctum, quem voluissent.
16Habebant autem tunc vinctum insignem, qui dicebatur Barabbas.
17Congregatis ergo illis dixit Pilatus: " Quem vultis dimittam vobis: Barabbam an Iesum, qui dicitur Christus? ".
18Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum.