28Sed cultores fortissimos habet et urbes grandes atque muratas. Stirpem Enac vidimus ibi;
29Amalec habitat in Nageb, Hetthaeus et Iebusaeus et Amorraeus in montanis, Chananaeus vero moratur iuxta mare et circa fluenta Iordanis ".
30Inter haec Chaleb compescens murmur populi, qui oriebatur contra Moysen, ait: " Ascendamus et possideamus terram, quoniam poterimus obtinere eam ".
31Alii vero, qui fuerant cum eo, dicebant: " Nequaquam ad hunc populum valemus ascendere, quia fortior nobis est ".
32Detraxeruntque terrae, quam inspexerant, apud filios Israel dicentes: " Terra, quam lustravimus, devorat habitatores suos; populus, quem aspeximus, procerae staturae est;
33ibi vidimus gigantes, filios Enac de genere giganteo, quibus comparati quasi locustae videbamur ".