23ubi locutus est Dominus ad Moysen et Aaron in monte Hor, qui est in finibus terrae Edom:
24" Congregabitur, inquit, Aaron ad populum suum. Non enim intrabit terram, quam dedi filiis Israel, eo quod rebelles fuistis ori meo ad aquas Meriba.
25Tolle Aaron et Eleazarum filium eius cum eo et duces eos in montem Hor.
26Cumque nudaveris patrem veste sua, indues ea Eleazarum filium eius: Aaron colligetur et morietur ibi ".
27Fecit Moyses, ut praeceperat Dominus, et ascenderunt in montem Hor coram omni congregatione.
28Cumque Aaron spoliasset vestibus suis, induit eis Eleazarum filium eius. Illo mortuo in montis supercilio, descendit cum Eleazaro.
29Omnis autem congregatio videns occubuisse Aaron flevit super eo triginta diebus tota domus Israel.