5Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
6" Applica tribum Levi et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis, ut ministrent ei
7et observent, quidquid ad eum pertinet et ad totam congregationem coram tabernaculo conventus, servientes in ministerio habitaculi,
8et custodiant vasa tabernaculi conventus explentes officia filiorum Israel, servientes in ministerio habitaculi.
9Dabisque dono Levitas Aaron et filiis eius, quibus traditi sunt a filiis Israel;
10Aaron autem et filios eius constitues super cultum sacerdotii. Externus, qui ad ministrandum accesserit, morietur ".